Liber Quartus Regum*

Caput 7: 17

porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
(* Traductions européennes)

Glose

Porro.Dux typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, ad quos Veritas ait:Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrareMatth. 23.. Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem introeuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.